- DIONYSIUS Heracleotes
- DIONYSIUS HeracleotesPhilosoph. cogn, methatemenes, discipulus Heraclidae, dein Menedemi et Alexini, tandem Zenonis Stoici auditor, qui cum renum, vel, ut alii, oculorum morbo laboraret, cruciareturque dolore intolerabili; succumbens dolori clamabat, Falsa esse quae a Zenone didicerat. Zeno enim et Stoici omnes hoc habent dogma: Dolorem non esse malum, sed indifferens. Poesin amavit, Zenonis scholâ relictâ ad Cyrenaicos transiit, et voluptatem summi boni loco habuit. Obiit An. 70. fame voluntariâ enectus. Opera eius recenser Diog. Laert. in eius vita, l. 7. Athen. l. 7. et. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.